Gefunden 1219 Ergebnisse für: Sin
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea; (Liber I Maccabaeorum 14, 44)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos”. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. (Liber II Maccabaeorum 2, 25)
accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes. (Liber II Maccabaeorum 2, 28)
Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori; (Liber II Maccabaeorum 2, 30)
Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas. (Liber II Maccabaeorum 3, 26)
ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia. (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. (Liber II Maccabaeorum 4, 36)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 13)