Gefunden 1219 Ergebnisse für: Sin
Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium”. (Liber I Maccabaeorum 10, 24)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; (Liber I Maccabaeorum 10, 34)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt; (Liber I Maccabaeorum 10, 40)
Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. (Liber I Maccabaeorum 10, 42)
Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 3)
Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum; (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. (Liber I Maccabaeorum 13, 38)