Gefunden 1219 Ergebnisse für: Sin
Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7, 20)
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. (Liber Iudicum 7, 21)
Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”. (Liber Iudicum 9, 15)
Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech!”. (Liber Iudicum 9, 20)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. (Liber Iudicum 10, 4)
Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”. (Liber Iudicum 10, 18)
Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; (Liber Iudicum 12, 14)
Cui respondit angelus Domini: “Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)
sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias”. Qui responderunt ei: “Propone problema, ut audiamus”. (Liber Iudicum 14, 13)
Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum; (Liber Iudicum 15, 4)
Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros (Liber Iudicum 15, 15)
et ait: “In maxilla asini acervum feci ex eis! In mandibula asini percussi mille viros!”. (Liber Iudicum 15, 16)