Gefunden 1491 Ergebnisse für: Sicut
Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. (Canticum Canticorum 4, 5)
Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. (Canticum Canticorum 4, 11)
Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)
Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)
Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 4)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 5)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 6)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum. (Canticum Canticorum 6, 7)
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)
Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 3)