Mosaico decorativo

pronađen 1491 Rezultati za: Sicut

  • Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)

  • Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. (Canticum Canticorum 4, 5)

  • Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)

  • Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)

  • Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 4)

  • Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 5)

  • Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 6)

  • Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum. (Canticum Canticorum 6, 7)

  • Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)

  • Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 3)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina