Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed
Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia. (Liber II Maccabaeorum 14, 38)
Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas; (Liber II Maccabaeorum 14, 43)
Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit”, (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 8)
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)
Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum. (Liber II Maccabaeorum 15, 19)
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)
Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)
Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? (Liber Proverbiorum 5, 20)
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; (Liber Proverbiorum 8, 22)
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, (Liber Proverbiorum 9, 14)