Mosaico decorativo

Gefunden 2345 Ergebnisse für: Sed

  • Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor. (Liber II Maccabaeorum 10, 33)

  • sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant; (Liber II Maccabaeorum 10, 35)

  • sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; (Liber II Maccabaeorum 10, 36)

  • Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. (Liber II Maccabaeorum 11, 4)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. (Liber II Maccabaeorum 11, 12)

  • audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua; (Liber II Maccabaeorum 11, 24)

  • Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. (Liber II Maccabaeorum 11, 28)

  • Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. (Liber II Maccabaeorum 12, 2)

  • Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis, (Liber II Maccabaeorum 12, 8)

  • Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 28)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina