Gefunden 858 Ergebnisse für: Rio
Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. (Liber Ieremiae 48, 17)
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)
Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)
Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; (Liber Ieremiae 52, 18)
ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)
RES. “Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)
Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 69)
Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 8)
ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)
senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)