Gefunden 858 Ergebnisse für: Rio
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)
Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. (Liber Ieremiae 32, 2)
et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. (Liber Ieremiae 32, 12)
Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens: (Liber Ieremiae 33, 1)
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)
Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo. (Liber Ieremiae 36, 10)
“Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)
Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni”. (Liber Ieremiae 37, 10)