Gefunden 1461 Ergebnisse für: Rex
Et ait rex Semei: “Non morieris!”. Iuravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 24)
Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace. (Liber II Samuelis 19, 25)
Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “Quare non venisti mecum, Meribbaal?”. (Liber II Samuelis 19, 26)
Qui respondens ait: “Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus. (Liber II Samuelis 19, 27)
Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi. (Liber II Samuelis 19, 28)
Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)
Responditque Meribbaal regi: “Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!”. (Liber II Samuelis 19, 31)
Dixit itaque rex ad Berzellai: “Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem”. (Liber II Samuelis 19, 34)
Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem? (Liber II Samuelis 19, 37)
Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19, 38)
Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”. (Liber II Samuelis 19, 39)
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)