Mosaico decorativo

Trouvé 1461 Résultats pour: Rex

  • Et ait rex Semei: “Non morieris!”. Iuravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 24)

  • Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace. (Liber II Samuelis 19, 25)

  • Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “Quare non venisti mecum, Meribbaal?”. (Liber II Samuelis 19, 26)

  • Qui respondens ait: “Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus. (Liber II Samuelis 19, 27)

  • Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi. (Liber II Samuelis 19, 28)

  • Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)

  • Responditque Meribbaal regi: “Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!”. (Liber II Samuelis 19, 31)

  • Dixit itaque rex ad Berzellai: “Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem”. (Liber II Samuelis 19, 34)

  • Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem? (Liber II Samuelis 19, 37)

  • Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19, 38)

  • Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”. (Liber II Samuelis 19, 39)

  • Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina