Mosaico decorativo

Gefunden 1461 Ergebnisse für: Rex

  • Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)

  • Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)

  • Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)

  • Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)

  • Dixitque ei rex. “Vade in pace”. Et surrexit et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)

  • Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)

  • Dixeruntque servi regis ad eum: “In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus”. (Liber II Samuelis 15, 15)

  • Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)

  • Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. (Liber II Samuelis 15, 17)

  • Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. (Liber II Samuelis 15, 19)

  • Et respondit Ethai regi dicens: “Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus”. (Liber II Samuelis 15, 21)

  • Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina