Talált 1461 Eredmények: Rex
Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)
Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)
Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)
Dixitque ei rex. “Vade in pace”. Et surrexit et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)
Dixeruntque servi regis ad eum: “In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus”. (Liber II Samuelis 15, 15)
Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)
Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. (Liber II Samuelis 15, 17)
Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. (Liber II Samuelis 15, 19)
Et respondit Ethai regi dicens: “Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus”. (Liber II Samuelis 15, 21)
Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)