Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! (Liber Exodus 15, 1)
Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". (Liber Exodus 15, 9)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)
Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)
Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. (Liber Exodus 15, 14)
Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)
Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)
Dominus regnabit in aeternum et ultra!”. (Liber Exodus 15, 18)
Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)