Mosaico decorativo

Encontrados 20258 resultados para: Re

  • et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)

  • Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! (Liber Exodus 15, 1)

  • Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)

  • Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)

  • Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". (Liber Exodus 15, 9)

  • Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)

  • Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)

  • Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. (Liber Exodus 15, 14)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)

  • Dominus regnabit in aeternum et ultra!”. (Liber Exodus 15, 18)

  • Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina