Gefunden 5490 Ergebnisse für: Rat
Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)
Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, (Liber Iudicum 11, 39)
Quibus ille respondit: “Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. (Liber Iudicum 12, 2)
Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse”. (Liber Iudicum 12, 4)
Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “Obsecro, ut me transire permittatis”, dicebant ei Galaaditae: “Numquid Ephrathaeus es?”. Quo dicente: “Non sum”, (Liber Iudicum 12, 5)
Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. (Liber Iudicum 12, 13)
mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite. (Liber Iudicum 12, 15)
Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. (Liber Iudicum 13, 2)
Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)
Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)