Gefunden 765 Ergebnisse für: Quid
Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)
Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)
Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. (Liber Sapientiae 9, 10)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)
quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? (Liber Sapientiae 12, 12)
Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? (Liber Ecclesiasticus 2, 17)
Ne dixeris: “Peccavi, et quid mihi accidit triste?”. Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Ne dicas: “Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona?”. (Liber Ecclesiasticus 11, 25)