Gefunden 765 Ergebnisse für: Quid
Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? (Liber Ecclesiastes 8, 7)
Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)
Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? “Quia amore langueo”. (Canticum Canticorum 5, 8)
Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos? (Canticum Canticorum 5, 9)
Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos choros? (Canticum Canticorum 7, 1)
Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)
Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Quid nobis profuit superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis? (Liber Sapientiae 5, 8)