Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “Bonus est!”; alii autem dicebant: “Non, sed seducit turbam!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Respondit ergo eis Iesus et dixit: “Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. (Evangelium secundum Ioannem 7, 17)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Respondit turba: “Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 20)
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “Nonne hic est, quem quaerunt interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)