Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 36)
Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)
quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 38)
Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)
Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 47)
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)