Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. (Liber Iosue 3, 14)
Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis. (Liber Iosue 3, 17)
Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: (Liber Iosue 4, 1)
ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 6)
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)
Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit. (Liber Iosue 4, 10)
“Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant de Iordane”. (Liber Iosue 4, 16)
Qui praecepit eis dicens: “Ascendite de Iordane”. (Liber Iosue 4, 17)
Et dixit ad filios Israel: “Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 21)
Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5, 1)
Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; (Liber Iosue 5, 4)
qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit. (Liber Iosue 5, 5)