Mosaico decorativo

Gefunden 12053 Ergebnisse für: Qui

  • De Gad ait: “Benedictus, qui dilatat Gad!Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. (Liber Deuteronomii 33, 20)

  • Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel”. (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • “Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis”. (Liber Deuteronomii 33, 29)

  • Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • “Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”. (Liber Iosue 1, 13)

  • donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum”. (Liber Iosue 1, 15)

  • Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age”. (Liber Iosue 1, 18)

  • Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2, 1)

  • Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: “Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt”. (Liber Iosue 2, 3)

  • cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina