Mosaico decorativo

Gefunden 1212 Ergebnisse für: Promissionem Promissa Terra

  • Exaltavi de terra supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum. (Liber Ecclesiasticus 51, 13)

  • Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)

  • Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius; (Liber Isaiae 2, 7)

  • et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)

  • Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. (Liber Isaiae 6, 3)

  • Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; (Liber Isaiae 7, 16)

  • Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; (Liber Isaiae 7, 18)

  • Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina