Znaleziono 1212 Wyniki dla: Promissionem Promissa Terra
Exaltavi de terra supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum. (Liber Ecclesiasticus 51, 13)
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius; (Liber Isaiae 2, 7)
et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)
et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. (Liber Isaiae 6, 3)
Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; (Liber Isaiae 7, 16)
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; (Liber Isaiae 7, 18)
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)
In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)