Mosaico decorativo

Gefunden 2849 Ergebnisse für: Populus Israel

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 16)

  • “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)

  • “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)

  • “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)

  • “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 20)

  • “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 21)

  • “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 22)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina