Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est”. (Liber Deuteronomii 26, 19)
Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
“Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 16)
“Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)
“Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)
“Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)
“Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 20)
“Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 21)
“Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 22)