Gefunden 12332 Ergebnisse für: Os
Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)
Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)
nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)
Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)
Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)
Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)
Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)
Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)
Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)