Mosaico decorativo

pronađen 12332 Rezultati za: Os

  • Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)

  • Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)

  • Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)

  • Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)

  • Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina