Gefunden 773 Ergebnisse für: Omnis
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum. (Liber Proverbiorum 30, 5)
Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)
“Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur”. (Liber Ecclesiastes 6, 7)
Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. (Liber Ecclesiastes 12, 13)
Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)
Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur; (Liber Sapientiae 17, 19)
Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. (Liber Sapientiae 19, 6)
Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)
Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)