Gefunden 1188 Ergebnisse für: Mihi
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur. (Canticum Canticorum 1, 13)
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. (Canticum Canticorum 1, 14)
En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Canticum Canticorum 2, 10)
columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora”. (Canticum Canticorum 2, 14)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, (Canticum Canticorum 2, 16)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)
Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)
Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 3)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. (Liber Sapientiae 7, 7)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, (Liber Sapientiae 7, 11)