Mosaico decorativo

Gefunden 1188 Ergebnisse für: Mihi

  • Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi”. (Liber Psalmorum 142, 8)

  • Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)

  • et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 7)

  • et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis”. (Liber I Maccabaeorum 3, 14)

  • Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum”. (Liber I Maccabaeorum 7, 3)

  • et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)

  • nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)

  • Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)

  • iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. (Liber Proverbiorum 23, 26)

  • Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina