Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret, (Liber Leviticus 14, 30)
Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 11)
assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, (Liber Leviticus 16, 12)
et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis, (Liber Leviticus 16, 32)
“Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens: (Liber Leviticus 17, 2)
Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 18, 30)
Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)
Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. (Liber Leviticus 19, 9)
Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)
Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (Liber Leviticus 20, 14)