Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)
et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum. (Liber Leviticus 9, 17)
Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)
doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi”. (Liber Leviticus 10, 11)
Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)
De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: (Liber Leviticus 10, 16)
“Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11, 2)
Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, (Liber Leviticus 11, 46)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. (Liber Leviticus 12, 5)
Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur”. (Liber Leviticus 12, 8)