Gefunden 314 Ergebnisse für: Malum
si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, (Liber Iob 31, 29)
Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. (Liber Iob 34, 12)
qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. (Liber Psalmorum 15, 3)
HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum, (Liber Psalmorum 37, 8)
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. (Liber Psalmorum 51, 6)
Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. (Liber Psalmorum 56, 6)
Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, (Liber Psalmorum 91, 10)
Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 97, 10)
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. (Liber I Maccabaeorum 1, 15)
Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; (Liber I Maccabaeorum 1, 36)
Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: “Non inferemus vobis malum neque amicis vestris”. (Liber I Maccabaeorum 7, 15)
Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum. (Liber I Maccabaeorum 14, 14)