Gefunden 194 Ergebnisse für: Libro legis

  • Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib. (Liber Nehemiae 12, 23)

  • Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)

  • Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit et signavit. (Liber Thobis 7, 13)

  • Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege. (Liber Esther 2, 23)

  • Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis. (Liber Esther 8, 13)

  • Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro. (Liber Esther 9, 32)

  • Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, (Liber Esther 10, 2)

  • Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)

  • Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur. (Liber Psalmorum 69, 29)

  • Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. (Liber Psalmorum 139, 16)

  • Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; (Liber I Maccabaeorum 1, 56)

  • Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina