Gefunden 194 Ergebnisse für: Libro legis

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur”. (Liber II Paralipomenon 25, 4)

  • Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 25, 26)

  • Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 27, 7)

  • Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 26)

  • Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 32, 32)

  • Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • et ait ad Saphan scribam: “Librum legis inveni in domo Domini”. Et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua (Liber II Paralipomenon 34, 19)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. (Liber II Paralipomenon 34, 31)

  • et separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter. (Liber II Paralipomenon 35, 12)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina