Gefunden 2237 Ergebnisse für: Lia
Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 31)
Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
et exhortatus est eos et dixit illis: “Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 3)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 5)
et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen. (Liber I Maccabaeorum 15, 23)
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa. (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos”. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)
Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia. (Liber II Maccabaeorum 1, 28)