Gefunden 2237 Ergebnisse für: Lia
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. (Liber I Maccabaeorum 10, 62)
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 10, 87)
Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere”. (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 12)