Mosaico decorativo

Gefunden 4238 Ergebnisse für: Eum

  • Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)

  • venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. (Liber Baruch 4, 6)

  • Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)

  • Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. (Liber Baruch 4, 8)

  • Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)

  • Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. (Liber Baruch 4, 27)

  • Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; (Liber Baruch 4, 28)

  • Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. (Liber Baruch 6, 1)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)

  • Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo (Prophetia Ezechielis 3, 2)

  • Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina