Talált 4238 Eredmények: Eum
Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. (Liber Baruch 4, 6)
Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)
Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. (Liber Baruch 4, 8)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. (Liber Baruch 4, 27)
Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; (Liber Baruch 4, 28)
Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. (Liber Baruch 6, 1)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)
Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo (Prophetia Ezechielis 3, 2)
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)