Gefunden 2327 Ergebnisse für: Eos
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)
Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)
Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. (Prophetia Zachariae 3, 4)
“Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)
Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. (Prophetia Zachariae 5, 9)
Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. (Prophetia Zachariae 6, 1)
In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)
Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum”. (Prophetia Zachariae 7, 14)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)