Mosaico decorativo

Talált 2327 Eredmények: Eos

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)

  • Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)

  • Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)

  • Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)

  • Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)

  • Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. (Prophetia Zachariae 5, 9)

  • Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. (Prophetia Zachariae 6, 1)

  • In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)

  • Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum”. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina