Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim
Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. (Liber Ecclesiastes 6, 4)
Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)
Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 20)
scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 22)
Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio; (Liber Ecclesiastes 8, 6)
ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? (Liber Ecclesiastes 8, 7)
Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)
Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)
Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)