Mosaico decorativo

Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim

  • Quis enim comedet et deliciis affluet sine eo? (Liber Ecclesiastes 2, 25)

  • Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, (Liber Ecclesiastes 4, 9)

  • Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper. (Liber Ecclesiastes 4, 14)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque voveris, redde. (Liber Ecclesiastes 5, 3)

  • Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit. (Liber Ecclesiastes 5, 13)

  • Cunctis enim diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius. (Liber Ecclesiastes 5, 19)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina