Mosaico decorativo

Gefunden 2353 Ergebnisse für: Enim

  • Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum”. (Liber Esdrae 8, 22)

  • Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”. (Liber Esdrae 9, 2)

  • Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)

  • Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)

  • Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)

  • Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. (Liber Nehemiae 4, 12)

  • Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. (Liber Nehemiae 5, 18)

  • Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”. (Liber Nehemiae 6, 8)

  • Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur”. Quam ob causam magis confortavi manus meas. (Liber Nehemiae 6, 9)

  • Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina