Fondare 2353 Risultati per: Enim
Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: “Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum”. (Liber Esdrae 8, 22)
Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”. (Liber Esdrae 9, 2)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)
aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. (Liber Nehemiae 4, 12)
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. (Liber Nehemiae 5, 18)
Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”. (Liber Nehemiae 6, 8)
Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur”. Quam ob causam magis confortavi manus meas. (Liber Nehemiae 6, 9)
Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)