Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum”. (Liber II Regum 18, 30)
donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”. (Liber II Regum 18, 32)
Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber II Regum 18, 35)
Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)
Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)
Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)
Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
“Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini?”. (Liber II Regum 20, 8)