Mosaico decorativo

Trouvé 3318 Résultats pour: Dominus

  • Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum”. (Liber II Regum 18, 30)

  • donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”. (Liber II Regum 18, 32)

  • Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber II Regum 18, 35)

  • Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)

  • Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)

  • Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)

  • Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)

  • Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)

  • “Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)

  • Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini?”. (Liber II Regum 20, 8)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina