Mosaico decorativo

Gefunden 1865 Ergebnisse für: Domini Dei

  • et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel”. (Liber II Paralipomenon 6, 11)

  • Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)

  • Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 7, 3)

  • Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: “Quoniam in aeternum misericordia eius”, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)

  • Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, (Liber II Paralipomenon 8, 1)

  • Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)

  • Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 16)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina