Found 1865 Results for: Domini Dei
et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel”. (Liber II Paralipomenon 6, 11)
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)
Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)
Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 7, 3)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: “Quoniam in aeternum misericordia eius”, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)
Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, (Liber II Paralipomenon 8, 1)
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)
Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 16)